monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 180, 1
Lac vaccarum et caprarum et ovium, ac omne in hieme sanabilius est quam in aestate, quia tunc varietas succorum in hieme in se non extrahit, sicut in aestate facit. Qui autem in aestate lac comedunt, si sani sunt, eos aliquantum laedit; si autem infirmi et debiles sunt, modicum de lacte comedant. Si tamen sani homines in hieme lac comedere volunt, accipiant radicem eyter neszeln, et eam exsiccent et arefaciant, et in lac ponant et comedant, quia mali humores, qui in lacte sunt, per urticam compescuntur.